Heaven and Hell (Harley) n. 154

Previous Number Next Number See English 

154. [XVII.] DE MUTATIONIBUS STATUS ANGELORUM IN CAELO. Per mutationes status angelorum intelliguntur mutationes eorum quoad amorem et fidem, et inde sapientiam et intelligentiam ita quoad status vitae eorum. Status dicuntur de vita, et de illis quae vitae sunt; et quia vita angelica est vita amoris et fidei, et inde sapientiae et intelligentiae, ideo status de illis dicuntur, et vocantur status amoris et fidei, ac status sapientiae et intelligentiae. Quomodo hi status apud angelos mutantur, hic nunc dicetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church