157. Unusquisque angelus tales mutationes status subit et percurrit, et quoque unaquaevis societas in communi, sed usque unus ibi aliter quam alter, ex causa quia differunt amore et sapientia; sunt enim qui in medio sunt, in perfectiori statu quam qui circum usque ad terminos (videatur supra, n. {1}43 et 128): sed differentias tradere prolixum foret nam quisque mutationes subit secundum quale sui amoris et suae fidei. Inde fit, quod unus sit in suo claro et jucundo cum alter est in suo obscuro et injucundo et hoc simul intra eandem societatem et quoque in una societate aliter quam in altera ac in societatibus regni caelestis aliter quam in societatibus regni spiritualis. Differentiae mutationum status illorum in genere sunt sicut variationes status dierum in uno climate et in altero in tellure ibi enim sunt qui mane habent cum alii vesperam, et quoque qui calorem cum alii frigus, et vice versa. @1 43 pro "23"$