Heaven and Hell (Harley) n. 169

Previous Number Next Number See English 

169. Homo naturalis credere potest, quod nulla ei cogitatio esset, si ideae temporis, spatii, et materialium auferrentur, super illis enim fundatur omnis cogitatio quae homini {1} sed sciat, quod cogitationes tantum finitae sint et coarctentur, quantum ex tempore, spatio, et materiali trahunt et tantum non finitae sint et extendantur, quantum ex illis non trahunt, quoniam tantum mens elevatur supra corporea et mundana. Angelis sapientia inde est, et talis ut dicatur incomprehensibilis, quia non cadit in ideas quae mere ex talibus consistunt. @1 Quod homo absque idea temporis non cogitet, secus quam angeli (n. 3404).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church