Heaven and Hell (Harley) n. 181

Previous Number Next Number See English 

181. Quod vestes angelorum non appareant sicut vestes, sed quod realiter sint vestes, constat ex eo quod illas non modo videant, sed etiam tactu sentiant tum quod vestes eis plures sint, et quod exuant et induant illas, et quae non in usu conservent, et dum in usu reassumant: quod variis induti sint vestibus, millies mihi visum est. Inquisivi unde illis vestes, et dixerunt quod a Domino, et quod donentur illis, et quod quandoque vestiantur illis nescientibus. Dixerunt etiam, quod mutentur vestes illorum, et quod illis vestes in primo et secundo statu sint splendidae et candidae, in tertio et quarto paulo obscuriores, et hoc quoque ex correspondentia quia illis mutationes status sunt quoad intelligentiam et sapientiam (de quibus videatur supra, n. 154-161).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church