188. Angeli, ex quibus regnum caeleste Domini, habitant ut plurimum in editioribus locis, quae apparent sicut montes ex humo: angeli, ex quibus regnum spirituale Domini, habitant in minus editis locis, quae apparent sicut colles: angeli autem, qui in infimis caeli, habitant in locis quae apparent sicut petrae ex saxis. Haec quoque existunt ex correspondentia nam interiora correspondent superioribus, et exteriora inferioribus. {1} Ex eo est, quod "montes" in Verbo significent amorem caelestem, "colles" amorem spiritualem, et "petrae" fidem. {2} @1 Quod in Verbo interiora exprimantur per superiora, et quod superiora significent interiora (n. 2148, 3084, 4599 5146, 8325). Quod "altum" significet internum, et quoque caelum (n. 1735 2148, 4210, 4599 8153).$ @2 Quod in caelo appareant montes, colles, petrae, valles, terrae, prorsus sicut in mundo (n. 10608). Quod super montibus habitent angeli qui in bono amoris, super collibus qui in bono charitatis, super petris qui in bono fidei (n. 10438). Quod ideo per montes in Verbo significetur bonum amoris (n. 795, 4210, 6435, 8327, 8758. 10438 10608). Per "colles" bonum charitatis (n. 6435, 10438). Per "petras" bonum et verum fidei (n.8581, 10580). Quod "lapis," ex quo petra similiter significet verum fidei (n. 114, 643, 1298, 3720, 6426, 8608 [? 8609], 10376). Inde est quod per "montes" significetur caelum (n. 8327, 8805, 9420). Et per "cacumen montis" supremum caeli (n. 9422, 9434 10608). Quod ideo antiqui cultum sanctum habuerint super montibus (n. 796, 2722).$