Heaven and Hell (Harley) n. 192

Previous Number Next Number See English 

192. Omnes progressiones in mundo spirituali fiunt per mutationes status interiorum, sic ut progressiones non aliud sint quam mutationes status: {1} ita quoque a Domino perductus sum in caelos, et quoque ad tellures in universo, et hoc quoad spiritum, corpore manente in eodem loco: {2} ita progrediuntur omnes angeli, inde illis non sunt distantiae et si non sunt distantiae, nec sunt spatia, sed pro illis status et eorum mutationes. @1 Quod in Verbo loca et spatia significent status (n. 2625, 2837, 3356, 3387, 7381, 10578 [? 10580]): ab experientia (n. 1274, 1277, 1376-1381, 4321, 4882, 10146, 10578 [? 10580, 10734]). Quod distantia significet differentiam status vitae (n. 9104, 9967). Quod motus et mutationes loci in mundo spirituali sint mutationes status vitae, quia inde oriuntur (n. 1273-1275, 1377, 3356, 9440). Similiter profectiones (n. 9440, 10734) illustratum ab experientia (n. 1273-1277, 5606 [? 5605]). Quod inde in Verbo "proficisci" significet vivere, et quoque progressivum vitae, similiter "peregrinari" (n. 3335. 4554, 4585, 4882, 5493, 5996 [? 5605], 5996, 8345, 8397, 8417, 8420, 8557). Ire cum Domino, quod sit vivere cum Ipso (n. 10567).$ @2 Quod homo quoad spiritum deduci possit in longinquum per mutationes status, manente corpore in suo loco, etiam ab experientia (n. 9440, 9967, 10734). Quid sit "abduci a spiritu in alium locum" (n. 1884).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church