211. Ex his constare potest, qualis forma caeli est; quod nempe in intimo caelo omnium perfectissima sit, in medio caelo etiam perfecta sed in inferiori gradu. et in ultimo in adhuc inferiori et quod unius caeli forma ab altera per influxum a Domino subsistat. Sed qualis communicatio per influxum est, non comprehendi potest, nisi sciatur quales sunt gradus altitudinis, et quae illorum graduum differentia est a gradibus longitudinis et latitudinis quales illi et hi gradus sunt. videatur n. 38.