228. [XXVI.] DE POTENTIA ANGELORUM CAELI. Quod angelis sit potentia, non capere possun illi, qui nihil de spirituali mundo, et de ejus influxu in naturalem sciunt cogitant illi, quod angelis non possit esse potentia, quia spirituales sunt, et tam puri et tenues, ut ne quidem videri possint oculis: sed qui interius in causas rerum inspiciunt, aliter sentiunt norunt illi, quod omnis potentia, quae est homini, sit ex ejus intellectu et voluntate, nam absque illis non particulam corporis movere potest. Intellectus et voluntas est ejus spiritualis homo; is agit corpus et hujus membra ad omnem nutum; nam quod is cogitat, id loquitur os et lingua, et quod is vult hoc agit corpus etiam dat vires ad lubitum. Hominis voluntas et intellectus reguntur a Domino per angelos et spiritus; et quia voluntas et intellectus, etiam omnia corporis, quoniam haec inde sunt: et si credere velitis, homo ne quidem passum movere potest absque influxu caeli. Quod ita sit, per multam experientiam mihi ostensum est: datum est angelis movere meos gressus, meas actiones, meam linguam et loquelam, sicut vellent, et hoc per influxum in meam voluntatem et cogitationem; et expertus quod nihil ex me possem. Dixerunt postea, quod unusquisque homo ita regatur, et quod hoc scire possit ex doctrina ecclesiae et ex Verbo; orat enim ut Deus mittat suos angelos, qui ducant illum, regant gressus ejus, doceant illum et inspirent quid cogitet et quid loquatur, et plura; tametsi, dum extra doctrinam secum cogitat, aliter dicit et credit. Haec dicta sunt, ut sciatur qualis potentia est angelis apud hominem.