Heaven and Hell (Harley) n. 270

Previous Number Next Number See English 

270. De sapientia angelorum tertii seu intimi caeli, et quantum illa excedit sapientiam angelorum primi seu ultimi caeli, nunc dicetur. Sapientia angelorum tertii seu intimi caeli est incomprehensibilis, etiam illis qui in ultimo caelo sunt. Causa est, quia interiora angelorum tertii caeli ad tertium gradum aperta sunt, interiora autem angelorum primi caeli modo ad primum gradum et omnis sapientia crescit versus interiora, et perficitur secundum aperitionem eorum (n. 208, 267). Quia interiora angelorum tertii seu intimi caeli ad tertium gradum aperta sunt, ideo sunt illis vera Divina quasi inscripta nam interiora tertii gradus, prae interioribus secundi et primi gradus, in forma caeli sunt, et forma caeli est ex Divino Vero, ita secundum Divinam Sapientiam inde est, quod illis angelis appareant Divina Vera sicut inscripta, aut sicut insita et innata: quapropter illi, ut primum audiunt genuina vera Divina, illa statim agnoscunt et percipiunt, et postea quasi vident illa intus in se. Quia tales sunt angeli illius caeli, ideo de veris Divinis nusquam ratiocinantur, minus de aliquo vero controvertunt num ita sit vel non ita, nec sciunt quid sit credere aut fidem habere dicunt enim, "Quid fides? nam percipio et video quod ita sit." Illustrant hoc per comparativa; nempe quod id foret sicut quum aliquis cum socio videt domum, et varia in illa et circum illam, diceret socio quod oporteat credere quod sint, et quod talia sint sicut vidit aut sicut quis videt hortum, et ibi arbores et fructus, et diceret socio, quod fidem habere debeat quod sit hortus, et quod sint arbores et fructus, cum tamen illa oculis suis clare videt: exinde est quod angeli illi nusquam nominent fidem, nec aliquam ejus ideam habeant; quapropter nec ratiocinantur de veris Divinis, minus controvertunt de aliquo vero, num ita sit vel non ita. {1} Angeli autem primi seu ultimi caeli non ita habent vera Divina interioribus suis inscripta, quia illis non nisi quam primus gradus vitae apertus est; illi ideo ratiocinantur de illis; et qui ratiocinantur vix aliquid ultra objectum rei, de qua ratiocinantur, vident, aut ultra subjectum vadunt, nisi solum ad confirmandum id aliquibus, et cum confirmaverunt dicunt quod fidei erunt, et quod credenda. De his cum angelis locutus sum qui dixerunt quod tale discrimen inter sapientiam angelorum tertii caeli et inter sapientiam angelorum primi caeli sit, quale inter lucidum et obscurum etiam comparaverunt sapientiam angelorum tertii caeli cum magnifico palatio pleno omnibus ad usum, circum quod paradisi in longum et in latum, et circum hos magnifica plurium generum et [dixerunt] quod angeli illi, quia in veris sapientiae sunt, possint intrare in palatium ac videre omnia, et quoque exspatiari in paradisos quaquaversum, et delectari omnibus. Aliter vero illi qui ratiocinantur de veris, et magis qui controvertunt de illis: hi quia non vident vera ex luce veri, sed hauriunt illa vel ex aliis, vel ex sensu litterae Verbi, quem non interius intelligunt, dicunt quod credenda, seu quod fides habenda, in quae dein non volunt ut visus interior intret de his dicebant, quod non ad primum limen palatii sapientiae venire possint, minus intrare in illud, et exspatiari in paradisos ejus, quoniam in primo passu subsistunt: aliter qui in ipsis veris sunt hos nihil retardat quin ferantur et progrediantur absque limite, nam vera visa ducunt quocunque pergunt, ac in latos campos, quoniam unumquodvis verum infinitae extensionis est, et in conjunctione cum multiplicibus aliis. Amplius dixerunt, quod sapientia angelorum intimi caeli praecipue consistat in eo, quod videant Divina et caelestia in singulis objectis, et mirabilia in serie plurium nam omnia quae apparent coram oculis eorum, correspondent: ut cum vident palatia et hortos, non moratur intuitio eorum in talibus quae ante oculos sunt; sed vident interiora ex quibus, ita quibus correspondent; et illa cum omni varietate secundum objectorum faciem, ita simul innumerabilia in ordine et nexu, quae tunc ita jucundant mentes eorum, ut videantur auferri a se. Quod omnia quae in caelis apparent, correspondeant Divinis quae a Domino apud angelos, videatur supra (n. 170-176). {1} Quod caelestes angeli innumerabilia sciant, et immensum sapiant prae angelis spiritualibus (n. 2718). Quod angeli caelestes non cogitent et loquantur ex fide prout angeli spirituales, quoniam a Domino in perceptione omnium quae fidei sunt (n. 202, 597, 607, 784, 1121, 1387, 1398[? 1389, 1394], 1442, 1919, 7680, 7877, 8780, 9277, 10336). Quod de veris fidei modo dicant "Ita, ita," vel "Non, non," at quod angeli spirituales ratiocinentur num ita sit (n. 2715, 3246, 4448, 9166, 10786); explicantur ibi Domini verba, quod "Sermo erit, Ita, ita, non, non" (Matth. v. [1]37).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church