274. Quia sapientia perficit angelos, et facit vitam illorum, ac quia caelum cum suis bonis influit apud unumquemvis secundum sapientiam ejus, ideo omnes ibi desiderant illam, et appetunt illam, vix aliter quam sicut homo, qui in fame est, cibum: est quoque scientia, intelligentia, et sapientia, nutritio spiritualis, sicut cibus est nutritio naturalis correspondent etiam sibi mutuo.