Heaven and Hell (Harley) n. 288

Previous Number Next Number See English 

288. Pax caeli, quia est Divinum beatitudine intime afficiens ipsum bonum quod apud angelos, non venit ad manifestam eorum perceptionem, nisi quam per jucunditatem cordis cum in bono suae vitae sunt, et per amoenitatem cum audiunt verum concordans bono suo, ac per hilaritatem mentis cum percipiunt conjunctionem eorum; inde tamen influit in omnia vitae illorum acta et cogitata, et ibi sistit se ut gaudium, etiam in externa specie. [2] Sed pax quoad suum quale et quantum differt in caelis secundum innocentiam eorum qui ibi, quoniam innocentia et pax pari passu ambulant; nam ut supra dictum est, innocentia est ex qua omne bonum caeli, et pax ex qua omne jucundum illius boni. Inde constare potest, quod similia quae de statu innocentiae in caelis in superiori articulo dicta sunt, etiam de statu pacis hic dici queant, quoniam innocentia et pax conjunctae sunt sicut bonum et ejus jucundum, bonum enim sentitur per suum jucundum, et jucundum cognoscitur ex suo bono. Quia ita est, patet, quod angeli intimi seu tertii caeli in tertio seu intimo gradu pacis sint, quia in tertio seu intimo gradu innocentiae sunt; et quod angeli inferiorum caelorum in minore gradu pacis sint, quia in minore gradu innocentiae (videatur supra, n. 280). Quod innocentia et pax simul sint, sicut bonum et ejus jucundum, videri potest apud infantes, qui quia in innocentia sunt etiam in pace sunt et quia in pace, ideo omnia apud illos plena lusus sunt. Sed pax apud infantes est pax externa, pax autem interna sicut innocentia interna non datur nisi in sapientia et quia in sapientia, datur in conjunctione boni et veri, nam inde sapientia. Datur etiam pax caelestis seu angelica apud homines qui in sapientia sunt ex conjunctione boni et veri, et qui inde se percipiunt contentos in Deo; ast illa, quamdiu in mundo vivunt, recondita latet in eorum interioribus, sed revelatur cum relinquunt corpus, et intrant caelum, nam tunc interiora aperiuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church