Heaven and Hell (Harley) n. 294

Previous Number Next Number See English 

294. Qualis communicatio caeli est cum spiritibus bonis, et qualis communicatio inferni cum spiritibus malis, et inde qualis est conjunctio caeli et inferni cum homine, etiam dicetur. Omnes spiritus, qui in mundo spirituum sunt, communicationem habent cum caelo aut cum inferno; mali cum inferno et boni cum caelo. Caelum in societates est distinctum, similiter infernum unusquisque spiritus ad aliquam societatem pertinet, et quoque subsistit ex influxu inde, ita cum illa unum agit: inde est, quod sicut homo est conjunctus cum spiritibus, ita sit conjunctus cum caelo aut cum inferno et quidem cum illa societate ibi, in qua est quoad suam affectionem seu quoad suum amorem nam omnes societates caeli distinctae sunt secundum affectiones boni et veri et omnes societates inferni secundum affectiones mali et falsi. (De Societatibus Caeli videatur supra, n. 41-45, tum n. 148-151).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church