Heaven and Hell (Harley) n. 307

Previous Number Next Number See English 

307. Quomodo conjungitur caelum cum homine per Verbum, velim ex aliquibus locis inde illustrare. Describitur Nova Hierosolyma in Apocalypsi his verbis:

"Vidi caelum novum et terram novam, et prius caelum et prior terra abierat....: et vidi sanctam civitatem Hierosolymam ...descendentem a Deo e caelo.....Civitas quadrangularis erat, ejus longitudo quanta latitudo; et "angelus" mensus est calamo civitatem ad stadiorum duodecim millia longitudo, latitudo et altitudo..aequales. Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum; mensura hominis quae est angeli:....erat structura muri ex jaspide; ipsa vero civitas aurum purum, et similis vitro puro: et fundamenta muri..omni lapide pretioso ornata Duodecim portae duodecim margaritae erant et platea civitatis aurum purum tanquam vitrum pellucidum" (cap. xxi. 1, 2, 16-18 [, 19, 21]). Homo qui haec legit, non aliter illa intelligit quam secundum sensum litterae, nempe quod periturum sit caelum aspectabile cum terra, et novum caelum exstiturum, et quod super novam terram descensura sit sancta civitas Hierosolyma, et quod illa futura sit quoad omnes suas mensuras secundum descriptionem. Sed angeli qui apud hominem sunt, prorsus aliter illa intelligunt, nempe, singula spiritualiter quae homo naturaliter. [2] Per "novum caelum et novam terram" intelligunt novam ecclesiam; per "civitatem Hierosolymam descendentem a Deo e caelo," intelligunt caelestem ejus doctrinam revelatam a Domino; per "longitudinem," "latitudinem," et "altitudinem" ejus, quae aequales, et duodecim millia stadiorum, intelligunt omnia bona et vera illius doctrinae in complexu; per "murum" ejus intelligunt vera tutantia illam per mensuram muri centum quadraginta quatuor cubitorum," quae "mensura hominis, hoc est, angeli," intelligunt omnia illa vera tutantia in complexu, et quale eorum; per "duodecim portas" ejus quae ex margaritis, intelligunt vera introducentia, "margaritae" etiam significant talia vera; per "fundamenta muri" quae ex lapidibus pretiosis, intelligunt cognitiones super quibus doctrina illa fundatur; per "aurum simile vitro puro," ex quo civitas et ex quo platea ejus, intelligunt bonum amoris, ex quo pellucet doctrina cum suis veris. Ita percipiunt angeli omnia illa, proinde non sicut homo ideae hominis naturales ita transeunt in ideas spirituales apud angelos, praeter quod sciant aliquid de sensu litterae Verbi, ut de novo caelo et de nova terra, de nova civitate Hierosolyma, de muro ejus, de fundamentis muri, ac de mensuris. Usque tamen angelorum cogitationes, unum faciunt cum cogitationibus hominis, quia correspondent; unum faciunt paene sicut voces loquentis et intellectus earum apud audientem qui non attendit ad voces sed solum ad intellectum. [3] Inde patet, quomodo caelum conjungitur cum homine per Verbum. Sit adhuc exemplum ex Verbo, "In die illo erit semita ab Aegypto ad Aschurem, et veniet Aschur in Aegyptum, et Aegyptus in Aschurem, et servient Aegyptii Aschuri: in die illo erit Israel tertius Aegypto et Aschuri, benedictio in medio terrae, cui benedicet Jehovah Zebaoth, dicendo, Benedictus populus meus Aegyptius, et opus manuum mearum Assyrius, et hereditas mea Israel" (Esai. cap. xix. 23-25). Quomodo homo cogitat, et quomodo angeli, cum haec leguntur, constare potest ex sensu litterae Verbi, et ex sensu ejus interno: homo cogitat ex sensu litterae, quod Aegyptii et Assyrii ad Deum convertendi sint, et acceptandi, et quod unum facturi cum gente Israelitica: sed angeli cogitant secundum sensum internum de homine ecclesiae spiritualis, qui in eo sensu ibi describitur, cujus spirituale est Israel, naturale est Aegyptius, et rationale, quod medium, est Aschur. {1} Hic et ille sensus usque unum sunt, quia correspondent; quare cum angeli ita spiritualiter cogitant, et homo ita naturaliter, conjuncti sunt paene sicut anima et corpus; sensus etiam internus Verbi est ejus anima, et sensus litterae est ejus corpus. Tale est Verbum ubivis: inde patet, quod sit medium conjunctionis caeli cum homine, et quod sensus litterae ejus inserviat pro basi et fundamento. @1 Quod "Aegyptus" et "Aegyptius" in Verbo significet naturale, et inde scientificum (n. 4967, 5079, 5080, 5095, 5460 [? 5160], 5799, 6015, 6147, 6252, 7353 [? 7355, 7357], 7648, 9340, 9319 [? 9391]). Quod "Aschur significet rationale (n. 119, 1186). Quod "Israel" significet spirituale (n. 5414, 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826 5833, 5879, 5951, 6426, 6637, 6868, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223, 7956 [? 7957], 8234, 8805, 9340).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church