Heaven and Hell (Harley) n. 309

Previous Number Next Number See English 

309. Nisi tale Verbum in hac tellure datum fuisset, homo hujus telluris separatus fuisset a caelo, et si separatus a caelo non amplius rationalis esset; rationale enim humanum existit ex influxu lucis caeli. Homo etiam hujus telluris talis est, ut non recipere possit revelationem immediatam, et per illam instrui de veris Divinis, sicut incolae aliarum tellurum, de quibus in peculiari opusculo actum est; est enim plus quam illi in mundanis, ita in externis, ac interna sunt quae revelationem recipiunt; si externa reciperent non intelligeretur verum. Quod homo hujus telluris talis sit, manifeste patet ex illis intra ecclesiam, qui tametsi sciunt ex Verbo de caelo, de inferno, de vita post mortem, usque illa corde negant; inter quos etiam sunt, qui eruditionis famam prae reliquis aucupaverunt, de quibus inde credendum esset, quod plus saperent quam alii.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church