316. Quod Dominus non modo quoad spiritum, sed etiam quoad corpus resurrexerit, est quia Dominus totum Humanum suum, cum fuit in mundo, glorificavit, hoc est, Divinum fecit anima enim, quae Ipsi a Patre, ex se Ipsum Divinum fuit, et corpus factum est similitudo animae, hoc est, Patris, ita quoque Divinum; inde est, quod Ipse secus ac ullus homo, quoad utrumque resurrexerit: {1} quod etiam manifestavit discipulis, qui credebant videre spiritum cum Ipsum, dicendo, "Videte manus meas et pedes meos, quod Ipse ego sim; palpate Me et videte, nam spiritus carnem et ossa non habet, sicut Me videtis habere (Luc. xxiv. 36-38[, 39]);
per quae indicavit, quod non modo sit homo quoad spiritum, sed etiam quoad corpus. @1 Quod homo resurgat tantum quoad spiritum (n. 10593, 10594). Quod solus Dominus etiam quoad corpus resurrexerit (n. 1729, 2083, 5078, 10825).$