Heaven and Hell (Harley) n. 324

Previous Number Next Number See English 

324. Quod autem Gentiles, qui hodie sunt, concernit, illi non ita sapientes sunt, sed plerique simplices corde. At usque recipiunt sapientiam in altera vita ii ex illis, qui in charitate mutua vixerunt de quibus unum alterumve exemplum licet afferre. Cum legi cap. xvii. et xviii. Judicum, de Micha, quod Danis filii abstulerint ejus sculptile, theraphim, et Levitam, tunc erat spiritus ex gentilibus, qui in vita corporis sui adoraverat sculptile. Cum attente audiret quid factum Michae, et in quo dolore fuit propter sculptile suum, quod abstulerunt Danitae, etiam illum superveniebat et afficiebat dolor, usque adeo ut vix sciret prae interiore dolore quid cogitaret; qui dolor perceptus est, et simul percepta innocentia in singulis ejus affectionibus. Christiani etiam spiritus aderant, et observabant, et mirati sunt, quod sculptilis adorator tanta misericordiae et innocentiae affectione moveretur. Postea boni spiritus cum eo locuti sunt, dicentes, quod sculptile non esset adorandum, et quod hoc intelligere posset quia homo; sed quod cogitare debeat extra sculptile de Deo Creatore et Gubernatore universi caeli et universae terrae, et quod ille Deus esset Dominus. Cum haec dicebantur, percipere dabatur ejus adorationis affectum interiorem, qui mecum communicabatur, multo sanctiorem quam apud Christianos. Ex quo constare potest, quod Gentiles facilius in caelum veniant, quam Christiani hodie, secundum Domini verba apud Lucam:

"Tunc venient ab oriente et occidente, et a septentrione et meridie, et discumbent in regno Dei: et ecce sunt ultimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt ultimi" (xiii. 29, 30);

nam in statu in quo ille erat, potuit imbui omnibus fidei, et illa cum interiore affectione recipere apud eum erat misericordia quae amoris, et in ejus ignorantia erat innocentia; quae cum adsunt, omnia fidei sicut sponte recipiuntur, et hoc cum gaudio. Receptus dein est inter angelos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church