Heaven and Hell (Harley) n. 330

Previous Number Next Number See English 

330. Infantes qui moriuntur, aeque infantes sunt in altera vita; similis illis infantilis animus, similis innocentia in ignorantia, et similis teneritudo omnium solum in inchoamentis sunt ut possint fieri angeli, nam infantes non sunt angeli sed fiunt angeli. Unusquisque enim, qui e mundo excedit, in simili statu suae vitae est, infans in statu infantis, puer in statu pueri, adolescens, vir, senex, in statu adolescentis, viri et senis, verum status cujusvis postea mutatur infantum autem status excedit statum reliquorum in eo, quod in innocentia sint, et quod nondum eis irradicatum sit malum ex actuali vita ac innocentia talis est, ut ei implantari possint omnia caeli, nam innocentia est receptaculum veri fidei et boni amoris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church