Heaven and Hell (Harley) n. 333

Previous Number Next Number See English 

333. Infantes sunt diversa indole; quidam sunt indole qua angeli spirituales, quidam indole qua angeli caelestes. Infantes qui indole caelesti sunt, apparent in caelo illo ad dextrum; qui indole spirituali ad sinistrum. Omnes infantes in Maximo Homine qui est caelum, in provincia oculorum sunt; in provincia oculi sinistri qui indole spirituali sunt, et in provincia oculi dextri qui indole caelesti et hoc ex causa, quia Dominus apparet angelis qui in regno spirituali sunt ante oculum sinistrum, et [illis] qui in regno caelesti ante oculum dextrum (videatur supra, n. 118). Ex eo, quod infantes in provincia oculorum sint in Maximo Homine seu caelo, etiam patet quod infantes sub immediato Domini visu et auspicio sint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church