Heaven and Hell (Harley) n. 336

Previous Number Next Number See English 

336. Qualis illorum tener intellectus est, etiam ostensum est. Cum Orationem Domini orarem, et illi tunc in ideas cogitationis meae influerent ex suo intellectuali, appercipiebatur quod influxus eorum esset tam tener et mollis, ut paene esset solius affectionis et simul tunc observabatur, quod intellectuale eorum esset apertum usque a Domino, nam erat sicut transfluens quod ab illis. Dominus etiam in infantum ideas praeprimis ab intimis influit, nihil enim illas clausit, sicut apud adultos; nulla principia falsi ad intelligendum verum, nec vita mali ad recipiendum bonum, et sic ad sapiendum. Ex his constare potest, quod infantes non illico post mortem in statum angelicum veniant, sed quod per cognitiones boni et veri successive introducantur, et hoc secundum omnem ordinem caelestem nam omnium minima eorum indolis Domino nota sunt, quare secundum omnia et singula momenta eorum inclinationis ducuntur ad recipiendum vera boni et bona veri.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church