338. Ostensum mihi est per modum communicationis in altera vita familiarem, quales infantum ideae sunt, cum vident aliqua objecta; erant sicut omnia et singula viverent; unde in singulis cogitationis eorum ideis inest vita: et perceptum est, quod similes fere ideae sint infantibus in tellure, cum in suis lusoriis sunt, nam nondum illis est reflexio, qualis adultis, quid inanimatum.