Heaven and Hell (Harley) n. 341

Previous Number Next Number See English 

341. Quod innocentia sit receptaculum omnium caeli, et sic quod innocentia infantum sit planum omnium affectionum boni et veri, constare potest ex illis quae prius (n. 276-283) de Innocentia Angelorum in Caelo ostensa sunt; quod nempe innocentia sit velle duci a Domino, et non a semet proinde quod homo tantum in innocentia sit, quantum remotus est a suo proprio; et quantum aliquis a suo proprio remotus est, tantum in Proprio Domini est; Proprium Domini est quod vocatur justitia et meritum Domini. Sed innocentia infantum non est genuina innocentia, quia est absque sapientia adhuc: genuina innocentia est sapientia; nam quantum aliquis sapiens est tantum amat duci a Domino, seu quod idem, quantum aliquis ducitur a Domino, tantum sapiens est. Perducuntur itaque infantes ab innocentia externa, in qua primum sunt, quae vocatur innocentia infantiae, ad innocentiam internam, quae est innocentia sapientiae. Haec innocentia est finis omnis instructionis et progressionis illorum quare cum ad innocentiam sapientiae veniunt, tunc conjungitur eis innocentia infantiae, quae illis interea inserviverat pro plano. Repraesentatum est mihi, qualis est innocentia infantum, per ligneum quoddam fere expers vitae, quod vivificatur sicut per cognitiones veri et affectiones boni perficiuntur et postea repraesentatum est qualis est genuina innocentia, per pulcherrimum infantem prorsus vivum et nudum: ipsi enim innocentes, qui sunt in intimo caelo, et sic proximi Domino, coram oculis aliorum angelorum non apparent aliter ac infantes, et {1}quidem nudi, nam innocentia repraesentatur per nuditatem quam non erubescunt ut legitur de primo Homine et ejus Uxore in Paradiso (Genes. cap. ii. 25); quapropter etiam, cum status innocentiae eorum periit, erubescebant nuditatem, et se abscondebant (cap. iii. 7, 10, 11). Verbo, quo sapientiores angeli sunt, eo innocentiores et quo innocentiores, eo plus apparent sibi sicut infantes. Inde est, quod "infantia" in Verbo significet innocentiam (videatur supra, n. 278). @1 quidem pro "quidam" (vide A.C., n. 2306).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church