Heaven and Hell (Harley) n. 350

Previous Number Next Number See English 

350. Omnes in caelum recipiuntur, qui amaverunt verum et bonum propter verum et bonum: qui itaque multum amavarunt, illi sunt qui vocantur sapientes; qui autem parum amaverunt, sunt qui vocantur simplices; sapientes in caelo in multa luce sunt, simplices autem in caelo in minore luce sunt; quisque secundum gradum amoris boni et veri. Amare verum et bonum propter verum et bonum, est velle illa et facere illa, nam qui volunt et faciunt illi amant, non autem qui non volunt et faciunt: illi etiam sunt qui amant Dominum, et amantur a Domino, quoniam bonum et verum sunt a Domino, et quia sunt a Domino, etiam in illis, nempe in bono et vero, est Dominus; proinde etiam apud illos, qui recipiunt bonum et verum in sua vita per velle et facere. Homo etiam in se spectatus non est nisi quam suum bonum et verum, quia bonum est ejus voluntatis et verum est ejus intellectus, et homo talis est qualis ejus voluntas et intellectus: inde patet, quod homo tantum a Domino ametur, quantum ejus voluntas formata est a bono, et intellectus formatus est a vero. Amari a Domino est quoque amare Dominum, nam amor est reciprocus; dat enim Dominus ei qui amatur ut amet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church