Heaven and Hell (Harley) n. 354

Previous Number Next Number See English 

354. Datum est loqui cum pluribus eruditis post excessum eorum e mundo; cum quibusdam qui famigeratissimi fuerunt, et per scripta in orbe litterato celebres; et cum quibusdam qui non ita celebres, sed usque reconditam sapientiam in se habuerunt. Illi, qui corde negaverunt Divinum, utcunque ore illud confessi sunt, tam stupidi facti sunt, ut vix aliquid verum civile, minus aliquid spirituale, comprehendere possent: perceptum est, et quoque visum, quod eorum interiora quae sunt mentis ita occlusa essent, ut apparerent sicut nigra, (talia in mundo spirituali ad visum sistuntur,) et sic quod non possent aliquam lucem caelestem sustinere, ita nec aliquem influxum e caelo admittere. Nigredo illa, in qua apparuerunt interiora eorum, major et extensior erat apud illos, qui contra Divinum per scientifica eruditionis suae se confirmaverunt. Tales in altera vita ex jucundo recipiunt omne falsum, quod imbibunt sicut spongia aquam, et repellunt omne verum, sicut elater osseus id quod incidit dicitur etiam, quod interiora eorum, qui se confirmaverunt contra Divinum et pro natura, ossificata sint: caput eorum etiam apparet callosum sicut ex {1}ebeno, quod pertingit usque in nasum, indicium quod amplius nullius perceptionis sint. Qui tales sunt, in voragines, quae apparent sicut paludes, immerguntur; ubi a phantasiis, in quas falsa eorum vertuntur, exagitantur. Ignis eorum infernalis est cupiditas gloriae et nominis, ex qua cupiditate unus invehitur in alterum, et ex infernali ardore cruciat illos ibi qui se non ut numina colunt, et hoc per vices unus alterum. In talia vertitur omne eruditum mundi, quod non in se recepit lucem e caelo per agnitionem Divini. @1 "ebeno:"--sic editio princeps. Forte, cum Doctore Im. Tafel, praetuleris eburnea, vel ebore. Videatur supra, n. 325, footnote 1.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church