357. [XXXIX.] DE DIVITIBUS ET PAUPERIBUS IN CAELO. Sunt variae opiniones de receptione in caelum. Quidam opinantur, quod pauperes recipiantur et non divites; quidam quod aeque divites ac pauperes quidam quod divites non recipi possint, nisi abdicent suas facultates et fiant sicut pauperes; quisque suam opinionem confirmat ex Verbo. Sed qui discrimen faciunt inter divites et pauperes quoad caelum, illi non intelligunt Verbum. Verbum in sinu suo est spirituale, in littera autem naturale; quare qui Verbum modo secundum sensum litteralem, et non secundum aliquem spiritualem, capiunt, illi errant in multis, imprimis de divitibus et pauperibus; ut quod divitibus tam difficile sit intrare in caelum sicut camelo per foramen acus, et quod pauperibus facile quia pauperes sunt, quoniam dicitur, "Beati pauperes.., quia eorum est regnum caelorum" ([Matth. v. 3;] Luc. vi. 20, 21). Sed qui norunt aliquid de sensu spirituali Verbi, aliter cogitant illi sciunt, quod caelum sit pro omnibus qui vivunt vitam fidei et amoris, sive divites sint sive pauperes: quinam autem per "divites" intelliguntur in Verbo, et quinam per "pauperes," in sequentibus dicetur. Ex multa loquela et vita cum angelis pro certo scire datum est, quod divites tam facile in caelum veniant quam pauperes et quod homo quia abundat multis non e caelo excludatur, et quia in egestate est in caelum recipiatur; sunt ibi tam divites quam pauperes, et plures divites in majore gloria et felicitate quam pauperes.