359. Quoniam homo in externa forma potest vivere sicut alius, potest ditescere, epulari, habitare et vestiri splendide secundum conditionem et functionem, jucundis et laetis frui, ac mundanis fungi propter officia et negotia, et propter vitam animi et corporis, modo interius agnoscat Divinum, et benevelit proximo, patet, quod non tam difficile sit, sicut a multis creditur, ingredi viam caeli; sola difficultas est, posse resistere amori sui et mundi, et inhibere ne praedominentur, nam inde omnia mala.{1} Quod non tam difficile sit, sicut creditur, intelligitur per haec Domini verba, "Discite a Me quod mitis sim, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris: jugum enim meum facile est, et onus meum leve" (Matth. xi. 29, 30) quod jugum Domini facile sit, et onus leve, est quia quantum homo resistit malis ex amore sui et mundi scaturientibus, tantum ducitur a Domino, et non a semet; et quod Dominus dein illis apud hominem resistat, et illa removeat. @1 Quod ex amore sui et mundi omnia mala (n. 1307, 1308, 1321, 1594, 1691, 3413, 7255, 7376, 7480 [? 7490], 7488, 8318, 9335, 9348, 10038, 10742). Quae sunt contemptus aliorum, inimicitiae, odia, vindictae, saevitiae, doli (n. 6667, [7370, 7371,] 7372, 7373, 7374, 9348, 10038, 10742). Quod homo in illos amores nascatur, ita quod in illis sint mala ejus hereditaria (n. 694, 4317, 5660).$