Heaven and Hell (Harley) n. 39

Previous Number Next Number See English 

39. Ultimo licet arcanum quoddam de angelis trium caelorum memorare, quod prius non alicui in mentem venit, quia non intellexit gradus: quod nempe apud unumquemvis angelum, et quoque apud unumquemvis hominem, sit gradus intimus seu supremus, seu intimum et supremum quoddam, in quod Divinum Domini primum aut proxime influit, et ex quo disponit reliqua interiora quae secundum gradus ordinis apud illos succedunt hoc intimum seu supremum vocari potest introitus Domini ad angelum et ad hominem, ac ipsissimum Ipsius domicilium apud illos. Per hoc intimum aut supremum homo est homo, et distinguitur a brutis animalibus, nam haec illud non habent; inde est, quod homo, secus ac animalia, possit quoad omnia interiora, quae sunt mentis et animi ejus, elevari a Domino ad Se, possit credere in Ipsum, affici amore in Ipsum, et sic videre Ipsum, et quod possit recipere intelligentiam et sapientiam, et loqui ex ratione; inde quoque est quod vivat in aeternum. Quid autem disponitur et providetur a Domino in eo intimo, non influit manifeste in perceptionem alicujus angeli, quia est supra ejus cogitationem, et excedit ejus sapientiam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church