Heaven and Hell (Harley) n. 394

Previous Number Next Number See English 

394. Quisque in caelo in suo opere est secundum correspondentiam, et correspondentia non est cum opere, sed cum usu cujusvis operis (videatur supra, n. 112), et correspondentia est omnium (n. 106). Qui in caelo in functione aut opere correspondente usui ejus est, is in prorsus simili statu vitae est in quo fuit in mundo, nam spirituale et naturale unum agunt per correspondentias, cum differentia tamen, quod in interiori jucundo sit, quia in vita spirituali, quae vita interior est, et inde receptibilior beatudinis caelestis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church