Heaven and Hell (Harley) n. 407

Previous Number Next Number See English 

407. Quidam qui in vita corporis potens fuit prae aliis, in altera vita retinuit quod etiam imperare vellet: cui dictum est, quod in alio regno sit, quod aeternum, et quod imperare ejus in terra mortuum sit, et quod nunc non aestimetur quisquam quam secundum bonum et verum, et secundum misericordiam Domini, in qua ex vita in mundo sit; tum quod hoc regnum se habeat sicut in terra, ubi aestimantur propter opes, et propter gratiam apud principem opes hic sunt bonum et verum, et gratia apud Principem est misericordia in qua est homo secundum vitam suam in mundo apud Dominum; si aliter velit imperare, rebellis est, nam in Alius regno est. His auditis pudefactus est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church