Heaven and Hell (Harley) n. 429

Previous Number Next Number See English 

429. Mundus spirituum apparet sicut vallis inter montes et petras, hic et ibi insinuata et elevata. Portae et ostia ad societates caelestes non apparent, solum illis qui praeparati ad caelum sunt, nec inveniuntur ab aliis; ad quamlibet societatem e mundo spirituum unus introitus est, post quem una via, sed quae in ascensu divaricatur in plures. Portae et ostia ad inferna nec apparent nisi quam illis qui intraturi sunt, quibus tunc aperiuntur quibus apertis apparent antra furva et sicut fuliginosa, tendentia oblique deorsum in profundum, ubi iterum plura ostia sunt: per antra illa exhalantur nidores tetri et fetores, quos boni spiritus fugiunt, quia aversationi sunt, at mali spiritus appetunt quia delectationi sunt; sicut enim quisque in mundo delectatus est suo malo, ita post mortem delectatur fetore cui malum ejus correspondet; comparari in hoc possunt avibus et feris rapacibus, ut corvis, lupis, porcis, qui ex percepto nidore ad cadaverosa et stercorea advolant et accurrunt. Audivi aliquem alte exclamantem sicut ex intrinseco cruciatu, cum feriit illum halitus effluens e caelo ac tranquillum et laetum, cum feriebat illum halitus effluens ex inferno.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church