Heaven and Hell (Harley) n. 432

Previous Number Next Number See English 

432. [XLV.] QUOD UNUSQUISQUE HOMO SIT SPIRITUS QUOAD INTERIORA SUA. Qui rite expendit, nosse potest quod corpus non cogitet, quia est materiale, sed quod anima quia est spiritualis. Anima hominis, de cujus immortalitate plures scripserunt, est spiritus ejus hic enim immortalis est quoad omnia sua hic quoque est qui cogitat in corpore nam spiritualis est, et spirituale recipit spirituale, ac spiritualiter vivit, quod est cogitare et velle. Omnis itaque vita rationalis, quae apparet in corpore, ejus est, et nihil corporis: corpus enim, ut supra dictum, est materiale, ac materiale, quod est proprium corporis, est adjectum et paene sicut adjunctum spiritui, ob causam ut spiritus hominis possit agere vitam et agere usus in naturali mundo, cujus omnia sunt materialia ac in se expertia vitae. Et quia materiale non vivit, sed modo spirituale, constare potest, quod quicquid vivit apud hominem, sit ejus spiritus, et quod corpus modo inserviat ei, prorsus sicut instrumentale vi moventi vivae: dicitur quidem de instrumento, quod agat, moveat, aut feriat; sed credere quod sit instrumenti, et non ejus qui per id agit, movet aut ferit, fallacia est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church