Heaven and Hell (Harley) n. 452

Previous Number Next Number See English 

452. Locutus sum cum quibusdam tertio die post obitum eorum, et tunc illa, de quibus supra (n. 449, 450) peracta sunt; cum tribus etiam, qui in mundo mihi noti fuerunt, quibus narravi, quod exsequiae nunc parentur ut corpus eorum sepeliatur: dixi, ut sepeliantur; quo audito, perculsi sunt quodam stupore, dicentes quod vivant, at intumulent id quod inserviverat illis in mundo. Postea mirati sunt valde, quod, cum vixerunt in corpore, non crediderint talem vitam post mortem, et imprimis quod intra ecclesiam paene omnes. Illi qui non crediderunt in mundo aliquam vitam animae post vitam corporis, cum animadvertunt se vivere, valde pudefiunt: sed illi qui confirmaverunt se in eo, consociantur similibus, et separantur ab illis qui in fide fuerunt; utplurimum alligantur societati cuidam infernali, quia tales etiam negarunt Divinum, et contempserunt vera ecclesiae; quantum enim aliquis se confirmat contra vitam suae animae aeternam, tantum quoque se confirmat contra illa quae caeli et ecclesiae sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church