Heaven and Hell (Harley) n. 461

Previous Number Next Number See English 

461. [XLVIII.] QUOD HOMO POST MORTEM SIT IN OMNI SENSU, MEMORIA, COGITATIONE, AFFECTIONE, IN QUIBUS IN MUNDO; ET QUOD NIHIL RELINQUAT PRAETER TERRESTRE SUUM CORPUS. Quod homo cum e naturali mundo in spiritualem transit, quod fit cum moritur, omnia sua, seu quae sui hominis sunt, secum ferat, praeter terrestre suum corpus, ex multiplici experientia testatum mihi factum est. Nam homo cum intrat mundum spiritualem, seu vitam post mortem, in corpore est sicut in mundo; ad apparentiam nullum discrimen est, quoniam non sentit et videt discrimen: sed corpus ejus spirituale est, et sic a terrestribus separatum seu purificatum; et cum spirituale tangit et videt spirituale, est prorsus sicut cum naturale tangit et videt naturale. Inde homo cum spiritus factus est, non aliter scit, quam quod in suo corpore sit in quo fuit in mundo, et inde non scit quod obiverit. Homo spiritus etiam gaudet omni sensu externo et interno, quo gavisus est in mundo; videt sicut prius, audit et loquitur sicut prius, odorat quoque et gustat, ac tactu sentit cum tangitur sicut prius; appetit etiam, desiderat, cupit, cogitat, reflectit, afficitur, amat, vult sicut prius; et qui studiis delectatur legit et scribit sicut prius: verbo, homo cum transit ab una vita in alteram, seu ab uno mundo in alterum, est sicut ab uno loco in alterum, et secum fert omnia quae in se ut homo possidet; sic ut non dici possit quod homo, post mortem, quae solum est corporis terrestris, aliquid sui amiserit. Memoriam etiam naturalem secum fert; nam omnia quaecunque in mundo audivit, vidit, legit, didicit, cogitavit a prima infantia usque ad ultimum vitae, retinet; sed objecta naturalia quae insunt memoriae, quia non reproduci possunt in spirituali mundo, quiescunt, sicut fit apud hominem quum non ex illis cogitat; sed usque reproducuntur quando Domino beneplacet. Verum de memoria hac, et de ejus statu post mortem, in mox sequentibus plura dicentur. Quod talis status hominis post mortem sit, sensualis homo prorsus non credere potest, quia non capit; nam sensualis homo non potest aliter quam naturaliter cogitare, et quoque de spiritualibus; quapropter illa quae non sentit, hoc est, videt oculis sui corporis, et tangit manibus ejus, dicit non esse, sicut legitur de Thoma (Joh. XX. 25, 27, 29). Qualis sensualis homo est, videatur supra (n. 267, et ibi in notis b).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church