Heaven and Hell (Harley) n. 48

Previous Number Next Number See English 

48. Inde etiam fit, quod angelus qui praestans sapientia est, videat illico ex facie qualis alter est non potest quisquam ibi vultu recondere interiora, et simulare, et prorsus non mentiri et fallere astu et hypocrisi. Contingit aliquoties, quod in societates se insinuent hypocritae, qui edocti sunt recondere interiora sua, et componere exteriora ut appareant in forma boni, in quo sunt qui in societate, et sic mentiri lucis angelos sed hi non diu ibi morari possunt, incipiunt enim angi interius, cruciari, livescere facie, et quasi exanimari: alterantur ita ex contrarietate vitae quae influit et operatur quare se dejiciunt repente in infernum ubi similes, nec hiscunt amplius ascendere. Sunt illi qui intelliguntur per eum, qui inventus est inter discumbentes et invitatos, non indutus veste nuptiali, et ejectus in tenebras exteriores (Matth. xxii. II, seq.).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church