497. Omnes spiritus qui alluunt e mundo, quidem alligati sunt cuidam societati in caelo, vel cuidam societati in inferno, sed modo quoad interiora; ast interiora nulli patent quamdiu in exterioribus sunt, nam externa tegunt et abscondunt interna, maxime apud illos qui in interiori malo sunt: sed postea manifeste apparent, cum in secundum statum veniunt; quia tunc aperiuntur interiora eorum, ac sopiuntur exteriora.