514. Omnes, qui in locis instructionis sunt, inter se distincte habitant; singuli enim quoad interiora sua alligati sunt societatibus caeli ad quas venturi sunt quapropter quia societates caeli ordinatae sunt secundum formam caelestem, (videatur supra, n. 200-212,) ita quoque loca ubi instructiones fiunt: quare cum illa loca e caelo inspiciuntur, apparet ibi sicut caelum in minore forma. Se extendunt ibi in longum ab oriente ad occidentem, et in latum a meridie ad septentrionem; sed latitudo minor est quam longitudo ad apparentiam. Ordinationes in genere sunt tales:- Anterius sunt illi qui infantes mortui sunt, et ad aetatem primam adolescentem educati sunt in caelo; qui post infantiae eorum statum apud educatrices, illuc a Domino feruntur et instruuntur. Post illos sunt loca ubi instruuntur qui adulti mortui sunt, et qui in mundo in affectione veri ex bono vitae fuerunt. Post illos autem sunt qui Mahumedanae religioni addicti fuerunt, et in mundo moralem vitam egerunt, ac agnoverunt unum Divinum, et Dominum ut Ipsum prophetam; qui cum recedunt a Mahumede, quia nihil opis ferre potest, accedunt ad Dominum, et Ipsum colunt, et Divinum Ipsius agnoscunt, et tunc instruuntur in religione Christiana. Post hos, magis ad septentrionem sunt loca instructionis variarum Gentium, quae in mundo bonam vitam religioni suae conformem vixerunt, et speciem conscientiae inde traxerunt, ac justum et rectum egerunt, non ita propter leges regiminis eorum, sed propter leges religionis, quas crediderunt sancte observandas, ac nullo modo factis violandas: omnes hi ad agnoscendum Dominum, quando instructi sunt, perducuntur facile, quia corde gerunt quod Deus non invisibilis sit, sed visibilis sub Humana forma hi reliquos numero excedunt; illorum optimi sunt ex Africa.