Heaven and Hell (Harley) n. 522

Previous Number Next Number See English 

522. Sed quid Divina misericordia primum dicetur. Divina misericordia est pura misericordia erga omne genus humanum ad salvandum illud et quoque est continua apud unumquemvis hominem, et nusquam ab aliquo recedit; quapropter quisquis salvari potest, salvatur. Sed nemo salvari potest nisi quam per Divina media, quae media revelata sunt a Domino in Verbo. Divina media sunt quae vocantur Divina vera: haec docent quomodo homo victurus est, ut salvari possit. Dominus per illa ducit hominem ad caelum, et per illa indit ei vitam caeli: hoc facit Dominus apud omnes; sed vitam caeli nulli indere potest, nisi qui abstinet a malo, nam malum obstat. Quantum itaque homo abstinet a malo, tantum illum ducit Dominus per Divina sua media ex pura misericordia, et hoc ab infantia ad finem vitae ejus in mundo, et postea in aeternum. Haec est Divina misericordia quae intelligitur. Inde patet, quod misericordia Domini sit pura misericordia, sed non immediata, hoc est, ut salventur omnes ex beneplacito, utcunque vixerant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church