524. Si homines potuissent salvari ex immediata misericordia, salvarentur omnes, etiam qui in inferno sunt, immo nec foret infernum, quia Dominus est ipsa Misericordia, ipse Amor, et ipsum Bonum quapropter contra Divinum Ipsius est dicere, quod omnes immediate possit salvare, et non salvat. Notum ex Verbo est, quod Dominus omnium salutem, et nullius damnationem, velit.