526. Locutus sum quandoque de hac re cum angelis, et dixi quod plerique in mundo, qui in malo vivunt, et cum aliis de caelo et de vita aeterna loquuntur, non aliter dicant, quam quod venire in caelum sit modo admitti ex sola misericordia; et quod imprimis illi id credant, qui fidem faciunt unicum salutis medium: nam illi ex principio religionis suae non spectant ad vitam, et ad amoris facta quae faciunt vitam, ita nec ad alia media, per quae Dominus indit homini caelum, et facit ut receptibilis sit gaudii caelestis; et quia sic omne mediatum actuale rejiciunt, ex necessitate principii statuunt quod homo in caelum veniat ex sola misericordia, ad quam Deum Patrem credunt per intercessionem Filii commoveri. [2] Ad haec angeli dixerunt, quod sciant quod tale dogma sequatur ex necessitate a capto principio de sola fide et quia id dogma est caput reliquorum, in quod, quia non est verum, non aliqua lux e caelo influere potest, quod inde sit ignorantia, in qua ecclesia hodie est, de Domino, de caelo, de vita post mortem, de gaudio caelesti, de essentia amoris et charitatis, et in genere de bono, et de ejus conjunctione cum vero, proinde de vita hominis, unde est, et qualis est; quae tamen nusquam alicui est ex cogitatione, sed ex voluntate et inde factis, et quod tantum ex cogitatione, quantum cogitatio trahit ex voluntate ita non ex fide nisi quantum fides trahit ex amore. Dolent angeli, quod iidem non sciant quod sola fides apud aliquem non dabilis sit, quoniam fides absque origine sua, quae est amor, est modo scientia, et apud quosdam persuasivum quid quod mentitur fidem (videatur supra, n. 482); quod persuasivum non est in vita hominis, sed extra illam, nam separatur ab homine, si non cohaeret cum amore. [3] Porro dixerunt, quod qui in tali principio sunt de essentiali medio salutis apud hominem, non aliter possint quam credere immediatam misericordiam, quia percipiunt ex naturali lumine, et quoque ex visuali experientia, quod fides separata non faciat vitam hominis, quoniam similiter cogitare et sibi persuadere possunt illi qui malam vitam agunt; inde est, quod credatur quod mali aeque salvari possint ac boni, modo in mortis hora ex fiducia loquantur de intercessione, et de misericordia per illam. Fatebantur angeli, quod adhuc neminem viderint receptum in caelum, qui male vixerat, ex immediata misericordia, utcunque ex fiducia seu confidentia, quae per fidem in eminente sensu intelligitur, locutus fuerat in mundo. [4] Ad interrogationem de Abrahamo, Isaco, Jacobo, et Davide, deque Apostolis, annon illi recepti fuerint in caelum ex immediata misericordia, responderunt, quod nullus eorum; et quod unusquisque secundum vitam suam in mundo; et quod sciant ubinam sunt; et quod ibi non plus in aestimatione sint, quam alii: quod memorati sint in Verbo cum honore, dixerunt causam esse, quia per illos in sensu interno intelligitur Dominus; per "Abrahamum," "Isacum," et "Jacobum," Dominus quoad Divinum ac Divinum Humanum per Davidem" Dominus quoad Divinum Regium; et per "Apostolos" Dominus quoad Divina Vera et quod prorsus non appercipiant aliquid de illis cum legitur Verbum ab homine, quoniam nomina illorum non intrant caelum sed pro illis percipiant Dominum, ut mox dictum est; et quod ideo in Verbo quod in caelo est, de quo supra (n. 259), nullibi memorati sint; quoniam id Verbum est sensus internus Verbi in mundo est. {1} @1 Quod per "Abrahamum," Isacum," et "Jacobum," in sensu Verbi interno intelligatur Dominus quoad ipsum Divinum et Divinum Humanum (n. 1893, 4615, 6098, 6185, 6276, 6804, 6847). Quod Abraham nesciatur in caelo (n. 1834, 1876, 3229). Quod per "Davidem" intelligatur Dominus quoad Divinum Regium (n. 1888, 9954). Quod duodecim apostoli repraesentaverint Dominum quoad omnia ecclesiae, ita quae sunt fidei et amoris (n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397). Quod Petrus repraesentaverit Dominum quoad fidem, Jacobus Quoad charitatem, and Johannes quoad opera charitatis (n. 3750, 10087). Quod duodecim Apostoli sessuri sint super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis, significet, quod Dominus judicaturus sit secundum vera et bona fidei et amoris (n. 2129, 6397). Quod nomina personarum et locorum in Verbo non intrent caelum, sed vertantur in res et status; et quod nec in caelo nomina enuntiari possint (n. 1876, 5225, 6516, 10216, 10282, 10432). Quod etiam angeli cogitent abstracte e personis (n. 8343, 8945 [? 8985], 9007).$