Heaven and Hell (Harley) n. 53

Previous Number Next Number See English 

53. Sicut integra societas est caelum in minore forma, ita quoque est angelus caelum in minima; nam caelum non est extra angelum, sed intra illum; interiora enim ejus, quae sunt mentis ejus, disposita sunt in formam caeli, ita ad receptionem omnium caeli quae extra illum sunt; recipit etiam illa secundum quale boni, quod est in illo ex Domino inde est angelus quoque caelum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church