Heaven and Hell (Harley) n. 533

Previous Number Next Number See English 

533. Quod non difficile sit agere vitam caeli sicut creditur, patet nunc ex eo, quod solum opus habeat, cum aliquid obvenit quod scit insincerum et injustum esse, ad quod animus ejus fertur, ut cogitet quod non faciendum sit quia est contra praecepta Divina. Si homo assuescit ita cogitare, et ex assuetudine trahit aliquem habitum, tunc paullatim conjungitur caelo; et quantum conjungitur caelo, tantum aperiuntur superiora quae mentis ejus sunt; et quantum illa aperiuntur, tantum videt quid insincerum et injustum; et quantum haec videt tantum discuti possunt; nam malum aliquod non potest discuti quam postquam videtur. Hic status est in quem homo ex libero intrare potest; nam quis non ex libero ita cogitare potest? At cum initiatus est, tunc Dominus operatur omnia bona apud illum, et facit ut non modo videat mala, sed etiam ut nolit illa, et denique ut aversetur illa. Hoc intelligitur per Domini verba, "Jugum.. meum facile est, et onus meum leve" (Matth. xi. 30). Sed sciendum est, quod difficultas ita cogitandi, et quoque resistendi malis, crescat, quantum homo ex voluntate facit mala; tantum enim is assuescit illis, usque ut tandem non videat illa, et dein ut amet illa, et ex jucundo amoris excuset illa, et per omnis generis fallacias confirmet, et dicat licita et bona. Sed hoc fit apud illos, qui in adolescente aetate ruunt in mala sicut absque freno, et simul tunc ex corde Divina rejiciunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church