Heaven and Hell (Harley) n. 540

Previous Number Next Number See English 

540. Hoc nunc est aequilibrium inter caelum et infernum. Illi qui in mundo spirituum sunt, in illo aequilibrio sunt, nam mundus spirituum est medius inter caelum et infernum; et inde quoque omnes homines in mundo in simili aequilibrio tenentur, nam homines in mundo reguntur a Domino per spiritus qui in mundo spirituum sunt de qua re infra in suo articulo agendum est. Tale aequilibrium non dari potest, nisi Dominus regat utrumque tam caelum quam infernum, ac utrinque moderetur; alioqui falsa ex malo superabundarent, et afficerent simplices bonos qui in ultimis caeli sunt, qui facilius perverti quam ipsi angeli possunt, et sic periret aequilibrium, et cum aequilibrio liberum apud homines.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church