Heaven and Hell (Harley) n. 542

Previous Number Next Number See English 

542. Quia infernum in tot societates distinctum est, in quot caelum, ideo quoque totidem inferna sunt quot societates caeli, nam unaquaevis societas caeli est in minore forma caelum (videatur supra n. 51-58), ita unaquaevis societas inferni est in minore forma infernum. Quia in genere tres caeli sunt, ideo quoque in genere tria inferna sunt; infimum quod oppositum est intimo seu tertio caelo, medium quod oppositum est medio seu secundo caelo, ac superius quod oppositum est ultimo seu primo caelo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church