554. Ex inspectis illis formis monstrosis spirituum in infernis, (quae, ut dictum est, omnes sunt formae contemptus aliorum, ac minarum contra illos qui se non honorant et venerantur; tum formae odiorum et vindictarum contra illos qui sibi non favent,) patuit, quod omnes in genere essent formae amoris sui et amoris mundi; et quod mala, quorum speciales formae sunt, ex illis binis amoribus suas origines ducant. Dictum quoque mihi est e caelo, et quoque per multam experientiam testatum factum est, quod bini illi amores, nempe amor sui et amor mundi, regnent in infernis, et quoque faciant inferna; ac quod amor in Dominum et amor erga proximum regnent in caelis, et quoque faciant caelos tum quod illi bini amores, qui sunt amores inferni, ac illi bini amores, qui sunt amores caeli, sint sibi e diametro oppositi.