557. Ex comparatione cum amore caelesti constare potest qualis est amor sui. Amor caelestis est amare usus propter usus, seu bona propter bona, quae homo praestat ecclesiae, patriae, societati humanae et concivi; hoc enim est amare Deum et amare proximum, quia omnes usus et omnia bona sunt a Deo, et quoque sunt proximus qui amandus. At qui amat illa propter se, is non amat illa aliter quam famulitia, quia serviunt sibi: inde sequitur, quod qui in amore sui est, velit ut ecclesia, patria. societates humanae, et concives serviant sibi, et non is illis; ponit se supra illos, et illos infra se. Inde est, quod quantum aliquis in amore sui est, tantum removeat se a caelo, quia ab amore caelesti.