567. Sunt binae origines caloris,--una ex Sole caeli, qui est Dominus, et altera ex sole mundi. Calor qui ex Sole caeli seu Domino, est calor spiritualis, qui in sua essentia est amor (videatur supra, n. 126-140); calor vero ex sole mundi, est calor naturalis, qui in sua essentia non est amor, sed inservit calori spirituali seu amori pro receptaculo. Quod amor in sua essentia sit calor, constare potest ex incalescentia animi et inde corporis ex amore, et secundum ejus gradum et ejus quale, et hoc apud hominem aeque hieme ac aestate; tum quoque ex incalescentia sanguinis. Quod calor naturalis, qui ex sole mundi existit, inserviat calori spirituali pro receptaculo, constat ex calore corporis qui ex calore ejus spiritus exsuscitatur, et ei succenturiat; imprimis ex calore verno et aestivo apud omnus generis animalia, quae tunc in amores suos quot annis redeunt: non quod calor ille id faciat, sed quia ille disponit corpora eorum ad recipiendum calorem qui e mundo spirituali etiam apud illos influit; nam mundus spiritualis influit in naturalem, sicut causa in effectum. Qui credit quod calor naturalis producat amores illorum, multum fallitur; nam influxus est mundi spiritualis in mundum naturalem, et non mundi naturalis in spiritualem; et omnis amor, quia est ipsius vitae, est spiritualis: tum qui credit quod aliquid existat in mundo naturali absque influxu mundi spiritualis, etiam fallitur; nam naturale non existit et subsistit nisi quam ex spirituali: et quoque subjecta regni vegetabilis ex influxu inde ducunt suas germinationes; calor naturalis, qui est tempore veris et aestatis, disponit modo semina in naturales suas formas, expandendo et aperiendo, ut influxus e spirituali mundo ibi agat causam. Haec allata sunt, ut sciatur quod bini calores sint, nempe spiritualis et naturalis; et quod calor spiritualis sit ex Sole caeli, et calor naturalis ex sole mundi, ac quod influxus et dein cooperatio sistant effectus, qui apparent coram oculis in mundo. {1} @1 Quod influxus sit mundi spiritualis in mundum naturalem (n. 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-6626). Quod etiam influxus sit in vitas animalium (n. 5850). Et quoque in subjecta regni vegetabilis (n. 3648). Quod influxus ille sit continuus conatus agendi secundum Divinum ordinem (n. 6211, fin.).$