569. Ignis seu amor infernalis ex simili origine existit, ex qua ignis seu amor caelestis, nempe ex Sole caeli seu Domino; sed fit infernalis ab illis qui recipiunt: nam omnis influxus e spirituali mundo variatur secundum receptionem, seu secundum formas in quas influit; non aliter ac sicut calor et lux e sole mundi: calor inde influens in arboreta et floreta producit vegetationem, et quoque educit odores gratos et suaves; at idem calor, influens in excrementitia et cadaverosa producit putredines, ac educit nidores graveolentes et putores: pariter lux ex eodem sole in uno subjecto producit colores pulchros et amoenos; in altero impulchros et inamoenos. Similiter calor et lux ex Sole caeli, qui est amor: cum calor seu amor inde influit in bona, ut apud homines et spiritus bonos ac apud angelos, fructificat illorum bona; at cum apud malos, contrarium effectum edit; mala enim vel suffocant illum vel pervertunt illum: pariter lux caeli, dum influit in vera boni, dat intelligentiam et sapientiam; cum autem influit in falsa mali, vertitur ibi in insanias et varii generis phantasias. Ita ubivis secundum receptionem.