578. Omnium pessimi sunt, qui in malis ex amore sui fuerunt, et qui simul intus in se ex dolo egerunt, quoniam dolus intrat penitius cogitationes et intentiones, ac inficit illas veneno, et sic destruit omnem vitam hominis spiritualem. Plerique illorum sunt in infernis a tergo, et vocantur genii ac ibi eorum jucundum est se inconspicuos reddere, ac circum alios sicut larvae volitare, ac inferre mala in abscondito, quae circumspargunt sicut viperae venena: illi prae ceteris dire cruciantur. At qui non dolosi, et astutiis malignis inescati fuerunt, et tamen in malis ex amore sui, etiam in infernis a tergo sunt, sed non in tam profundis. Illi autem qui in malis ex amore mundi fuerunt, sunt in infernis antrorsum, et vocantur spiritus: hi non talia mala sunt, hoc est, non talia odia et vindictae, sicut qui in malis ex amore sui, proinde nec illis talis malitia et astutia quare etiam eorum inferna sunt mitiora.