590. Est perpetuum aequilibrium inter caelum et infernum. Ex inferno continue exspirat et ascendit conatus faciendi malum, et ex caelo continue exspirat et descendit conatus faciendi bonum. In illo aequilibrio est mundus spirituum, qui quod sit medius inter caelum et inter infernum, videatur supra (n. 421-431). Quod mundus spirituum in eo aequilibrio sit, est quia omnis homo post mortem primum intrat mundum spirituum, et ibi tenetur in simili statu in quo fuit in mundo, quod fieri nequiret nisi ibi summum aequilibrium esset per id enim explorantur omnes quales sunt, relicti enim ibi sunt suo libero, in quali fuerunt in mundo. Aequilibrium spirituale est liberum apud hominem et spiritum (ut mox supra, n. 589, dictum est). Quale cujusvis liberum est, cognoscitur ibi ab angelis in caelo per communicationem affectionum et cogitationum inde; et id apparet ad visum coram spiritibus angelicis per vias quas vadunt. Qui boni spiritus sunt, illi eunt vias quae tendunt ad caelum at mali spiritus eunt vias quae tendunt ad infernum. Viae actualiter apparent in illo mundo quae etiam est causa, quod "{1}viae" in Verbo significent vera quae ducunt ad bonum, et in opposito sensu falsa quae ducunt ad malum et inde quoque est, quod "ire," "ambulare," et "proficisci," in Verbo significent progressiones vitae. {2} Tales vias mihi saepe videre datum est, et quoque itiones et ambulationes spirituum super illis libere secundum affectiones et inde cogitationes. @1 viae pro "via"$ @2 Quod "proficisci" in Verbo significet progressivum vitae,similiter "ire" (n. 3335, 4375, 4554, 4585, 4882, 5493, 5606, [? 5605], 5996, 5181 [? 8181], 8345, 8397, 8417, 8420, 8557). "Ire et "ambulare," cum Domino, quod sit recipere vitam spiritualem, et vivere cum Ipso (n. 10567). "Ambulare quod sit vivere (n. 519, 1794, 8417, 8420). (nn) Quod sphaera spiritualis, quae est sphaera vitae, effluat et exundet ex unoquovis homine, spiritu et angelo, et circumstipet illos (n. 4464, 5179, 7454, 8630). Quod effluat ex vita affectionum et cogitationum eorum (n. 2489, 4464, 6206 fin.). Quod noscantur spiritus, quales sunt, ad distantiam, ex eorum sphaeris (n. 1048, 1053, 1316, 1504).$