Heaven and Hell (Harley) n. 594

Previous Number Next Number See English 

594. Quomodo omnia ordinata sunt in caelis et in infernis, ut omnes, et singuli, qui ibi, in suo aequilibrio sint, constare aliquatenus potest ex illis quae supra de caelis et de infernis dicta et ostensa sunt; quod nempe omnes societates caeli ordinatissime distinctae sint secundum bona, et illorum genera et species et omnes societates inferni secundum mala, et eorum genera et species; et quod sub unaquavis societate caeli sit societas inferni ex opposito correspondens, ex qua correspondentia opposita resultat aequilibrium quare jugiter a Domino providetur, ne infernalis societas sub societate caelesti praevaleat et quantum incipit praevalere, per varia media compescitur et ad justam rationem aequilibrii redigitur. Haec media sunt plura, ex quibus solum aliqua memoranda sunt. Quaedam media se referunt ad praesentiam fortiorem Domini quaedam ad communicationem et conjunctionem unius societatis aut plurium cum aliis arctiorem; quaedam ad ejectionem spirituum infernalium superfluentium in deserta quaedam ad translationem aliquorum ab uno inferno in aliud; quaedam ad ordinationem eorum qui in infernis sunt, quod etiam fit variis modis; quaedam ad absconsionem quorundam infernorum sub operturis densioribus et crassioribus; tum ad demissionem in profundiora; praeter alia; etiam in caelis qui super illa. Haec dicta sunt, ut aliquo modo percipiatur, quod Dominus solus provideat, ut ubivis aequilibrium inter bonum et malum sit, ita inter caelum et infernum nam super aequilibrio tali fundatur salus omnium in caelis, et omnium in terris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church