Heaven and Hell (Harley) n. 60

Previous Number Next Number See English 

60. Quod caelestia et spiritualia in illam formam et in illam imaginem ordinata et conjuncta sint, non percipere possunt qui de spiritualibus et caelestibus non justam ideam habent cogitant illi, quod terrestria et materialia, quae componunt ultimum hominis, faciant illum, et quod absque illis homo non sit homo: sed sciant, quod homo non sit homo ex illis, sed ex eo quod intelligere possit verum et velle bonum; haec sunt spiritualia et caelestia, quae faciunt hominem. Novit etiam homo, quod quisque talis homo sit, qualis est quoad intellectum et voluntatem et quoque nosse potest, quod terrestre ejus corpus sit formatum ad serviendum illis in mundo, et ad conformiter praestandum illis usus in ultima naturae sphaera ideo etiam corpus nihil agit ex se, sed agitur prorsus obsequiose ad nutus intellectus et voluntatis, usque adeo ut quicquid homo cogitat, loquatur lingua et ore, et quicquid vult, faciat corpore et membris, sic ut intellectus et voluntas sit faciens, et nihil corpus a se inde patet, quod intellectualia et voluntaria faciant hominem, et quod illa sint in simili forma, quia illa agunt in singularissima corporis sicut internum in externum; homo itaque ex illis vocatur internus et spiritualis homo. Talis homo in maxima et perfectissima forma est caelum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church